- EPTINGENSIS Vallis
- EPTINGENSIS Vallisin Sisgoviensi tractu agri Basiliensis parte: arces habuit Rencken, Eschentz, Ruch Eptinoen, etc. unde amplissima Eptingerorum familia nomen habet, quorum stirps in triginta circiter ramos dilatata fuit, solo cassidum ornaru discrepantes: cuius specimen sepulturae eorum supra viginti, in vicino Vestalium coenobio Olsperg, exhibent. Plurima hi apud Rauricos loca tenuêrunt, e quibus etiam Bischoffsteinium fuit, cuius rudera supra Sissacum rotundo prom. imposita patent, in quod nunc Offenburgii iuris aliquid feudi loco possident. Vulgo Eptingerthal, ad modo dicti pagi principis in Sisgovia dextrare. Vide Chrissian. Urstisium Epit. Hist. Basil. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.